[129] EPISTOLA XXIX.

IUSTUS LIPSIUS

LAMBERTO & HADRIANO

VANDER-BURCHIIS, fratribus.

Date veniam, ut una scriptione utrumque alloquar & compellem: quid ni? Fratres & unanimes fratres, & paene unos. Tibi HADRIANE gratias initio & seorsim ago pro libello Carminum ad me misso, & pio sane & eleganti. Tibi autem LAMBERTE, quid nisi amorem veterem nunciem (etsi quid in eo novi?) non alio scribendi argumento? Publica enim non tangimus; a nostris honeste & a Rege liberaliter habemur; quod superest, Musarum toti & quietis. Animus interdum ad vos refertur, fateor, & invisere loca hominesque optat, in quibus & cum quibus suaviter vixi; sed contumacia haec spernendae pacis, quam spem nobis facit? nullam. Et o miseram tamen Bataviam, si armis ad officium & obsequi venit? De bonorum affectu non ambigo, nec de mediocriter quidem bonorum aut prudentium consilio; sed quid dicam nisi aut Fata aut Fatuos obstare, & florentissimam regionum in exitium trahere? superi mihi testes, dolenter me hoc scribere, & toto pectore favere incolumitati vestrae; vos o iidem superi inopinata aliqua via date. Salvere utrumque jubeo. Lovanii VI. Id. Iul. MDXCVII.